Gaude flore virginali

Album cover art for "Gaude flore virginali" by William Horwood

William Horwood - Pop

Gaude flore virginali

0 Plays

View ArtistView Album

Lyrics

Language:

Gaude flore virginali Honoreque speciali Transcendens splendiferum Angelorum principatum: Et sanctorum decoratum Dignitate numerum Gaude sponsa chara dei: Nam ut clara lux diei Solis datur lumine Sic tu facis orbem vere Tue pacis resplendere Lucis plenitudine Gaude splendens vas virtutum Cuius pendens est ad nutum Tota celi curia Te benignam et felicem Jesu dignam genitricem Veneratur in gloria Gaude nexu voluntatis Et amplexu caritatis Juncta sic altissimo Ut ad votum consequaris Quicquid virgo postularis A ihesu dulcissimo Gaude mater miserorum Quia pater seculorum Dabit te colentibus Congruentem hic mercedem Et felicem poli sedem Regnis in celestibus Gaude virgo mater cristi Quia sola meruisti O virgo piissima Esse tante dignitatis Ob sis sancte trinitatis Sessioni proxima Gaude virgo mater pura Certa manens et secura Quod hec septem gaudia Non cessabunt, nec decrescent Sed durabunt, et florescent Per eterna secula. Amen

Rate this song

Rate this song

0/5.0 - 0 Ratings

5
0.0% (0)
4
0.0% (0)
3
0.0% (0)
2
0.0% (0)
1
0.0% (0)

Loading comments...

Credits

Writers
  • William Horwood