Gaude virgo salutata

Lyrics
Gaude virgo salutata Cui soli intimata Dei est sententia Salutat primum angelus Quid ait tum archangelus? 'Ave plena gratia.' Gaude quia tu Maria Concepisti virgo pia Sine viri semine Jesum Christum novo more Absque pena vel labore Obumbrante flamine Gaude quem et salutavit Elizabeth que portavit Precursorem filii; Illa statim prophetavit Proles ventre que saltavit Vir magni consilii Gaude cum post nati partum Reges magni est compertum Inspirato veniunt; Natum tuum honorarunt Tria magna que portarunt Ac Herodеm fugiunt Gaude mater cum fugisti In Egyptum que inisti Nе periret filius Tecum Joseph commigravit; Missus deo hoc mandavit Ut iretur citius Gaude templo Salomonis Que vidisti cum patronis Disputantem filium; Admirantur sapientes Nati tui sunt dicentes Divinum ingenium Gaude cum post mortem petit Celos natus et decrevit Ornare sedem tuam Quam cum vitam hanc egisti Tu Maria mater Christi Haberes perpetuam Gaude cui preces dantur Quas cum audis relevantur Apud tuum filium Fac amemur te rogamus; Ne post mortem pereamus Da sedes celestium Amen
Rate this song
0/5.0 - 0 Ratings
Loading comments...
Credits
- Writers
- Fawkyner