Vox Patris caelestis

Lyrics
Vox Patris caelestis ad sacram virginem Mariam Filii eius genitricem, in eius migratione A corpore mortali in hiis verbis prorumpens: Tota pulchra es, amica mea Mihi amabilissima Annae prolis Virgo sacratissima Maria Et macula ab ineunte conceptionis tuae instanti Vel usquam non est in te Favus distillans labia tua ex corde purissimo Verba mira dulcedinis spiritualis gratia Iam enim hiems terreni frigoris et miseria transiit; Flores aeternae felicitatis et salutis Mecum tibi ab aeterno praeparatae olfacere Et sentire apparuerunt Vineae florentes odorem caelestis ambrosianae dulcedinis dederunt; Et vox turturis, quae mea tui dilectissimi Amatoris sola est exoptatio te amplecti Audita est in terra nostra tali sonante gratia Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea De terra longinqua miseriis plena Et veni in terram quam monstravero tibi Veni de corpore mortali et induante mea corcula Vestitu deaurato circumdata varietate caelestis gloriae Veni ad me, dilectissimum amatorem tuum, prae omnibus adamata Et ponam in te thronum meum quia concupivi speciem tuam Veni de Libano monte mundano quaquam altissimo humanae contemplationis Ad montem Sion ubi innocentes manibus et corde ascendere deberent Veni ad me, Assuerum verum, Esther mea nobilissima Pro populo tuo oratura mecum in aeternum manere et delectare Te mea nobilissima, pro populo tuo oratura mecum in aeternum manere et delectare Te omnes caeli cives summo desiderio exoptant videre Veni, veni, veni caelesti gloria coronaberis Amen
Rate this song
0/5.0 - 0 Ratings
Loading comments...
Credits
- Writers
- William Mundy