Infelix ego

Album cover art for "Infelix ego" by William Byrd

William Byrd - Pop

Infelix ego

2 Plays

View ArtistView Album

Lyrics

Language:

Infelix ego Omnium auxilio destitutus Qui caelum terramque offendi Quo ibo? Quo me vertam? Ad quem fugiam? Quis mei miserebitur? Ad caelum oculos levare non audeo Quia ei graviter peccavi In terra refugum non invenio Quia ei scandalum fui Quid igitur faciam? Desperabo? Absit Misericors est Deus Pius est Salvator meus Solus igitur Deus refugium meum: Ipse non despiciet opus suum Non repellet imaginem suam Ad te igitur piissime Deus Tristis ac moerens venio Quoniam tu solus spes mea Tu solus refugium meum Quid autem dicam tibi Cum oculos levare non audeam? Verba doloris effundam Misericordiam tuam implorabo et dicam: "Miserere mei, Deus, secundum Magnam misericordiam tuam!"

Rate this song

Rate this song

0/5.0 - 0 Ratings

5
0.0% (0)
4
0.0% (0)
3
0.0% (0)
2
0.0% (0)
1
0.0% (0)

Loading comments...

Credits

Writers
  • William Byrd
  • Girolamo Savonarola