Aurea luce

Lyrics
Language:
Aurea luce et decore roseo Lux lucis, omne perfudisti saeculum: Decorans caelos inclito martyrio Hac sacra die, quae dat reis veniam O felix Roma, quae tantorum principum Es purpurata pretioso sanguine Non laude tua, sed ipsorum meritis Excellis omnem mundi pulchritudinem Doctor egregie, Paule, mores instrue Et mente polum nos transferre satage: Donec perfectum largiatur plenus Evacuato quod ex parte gerimus Sit Trinitati sempiterna gloria Honor, potestas atque iubilatio In unitate, cui manet imperium Ex tunc et modo per aeterna saecula
Rate this song
0/5.0 - 0 Ratings
5
0.0% (0)
4
0.0% (0)
3
0.0% (0)
2
0.0% (0)
1
0.0% (0)
Loading comments...
Credits
- Writers
- Giovanni Pierluigi da Palestrina