Maria virgo sanctissima

Lyrics
Maria virgo sanctissima, beatarum Mariarum venerabilissima Te singulari gratia prae omnibus creaturis ditavit Deus Qui sumus et solus est Trinus et Unus Ex quibus personis te Pater in filiam ante mundi constitutionem praelegit Filius in matrem et nutricem, Spiritus Sanctus in sponsam Et reclinatorium suo speciali usu ornatissima ordinavit et coronavit Et sic summae Trinitatis templum Mariarumque omnium Maria nobilissima es Tu cum sis illi qui omnium solus Deus deorum est Regum omnium regi, dominatorum omni Domino Tam in estimabili favore et acceptatione quare te imperatricem Reginam, dominamquе, et ultra si potest nominare nos licеt In hiis omnibus non deam te dicamus, sed Die creaturam Ancillamque mansuetissimam; sed quicquid boni mundus habet per te habet Ex qua salutis nostrae initium manet Igitur quamquam tam nobilis et singularis es Reventiaque tibi defertur, illi etiam qui talem te fecit Ut virgo et mater esses exhibebitur Surge ergo, beatisima Virgo Maria Misericorditer actura pro nobis, da preces pro nobis Quos cernis offensos ante oculos conditoris sic illi compone Ut nobis nosci ese opus, quo servi filii tui Dei nostri effici mereamur Largiente eodem Domino nostro Jesu Christo Qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen
Rate this song
0/5.0 - 0 Ratings
Loading comments...
Credits
- Writers
- William Mundy