Incipit lamentatio Jeremiae prophetae

Lyrics
Incipit Lamentatio Jeremiae prophetae ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam, ex omnibus caris ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici GHIMEL. Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis; habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes pеrsecutores ejus apprеhenderunt eam inter angustias DALETH. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem: omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine HE. Facti sunt hostes ejus in capite; inimici ejus locupletati sunt: Quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum
Rate this song
0/5.0 - 0 Ratings
Loading comments...
Credits
- Writers
- Thomas Tallis