Aurea luce

Album cover art for "Aurea luce" by Tomás Luis de Victoria

Tomás Luis de Victoria - Pop

Aurea luce

0 Plays

View ArtistView Album

Lyrics

Language:

Aurea luce et decore roseo Lux lucis, omne perfudisti saeculum: Decorans caelos inclito martyrio Hac sacra die, quae dat reis veniam Janitor caeli, doctor orbis pariter Judices saecli, vera mundi lumina: Per crucem alter, alter ense triumphans Vitae senatum laureati possident O felix Roma, quae tantorum principum Es purpurata pretioso sanguine Non laude tua, sed ipsorum meritis Excellis omnem mundi pulchritudinem Jam, bone Pastor Petrе, clemens accipe Vota prеcantum, et peccati vincula Resolve, tibi potestate tradita Qua cunctis cœlum verbo claudis, aperis Doctor egregie, Paule, mores instrue Et mente polum nos transferre satage: Donec perfectum largiatur plenus Evacuato quod ex parte gerimus Olivae binae pietatis unicae Fide devotos, spe robustos maxime Fonte repletos caritatis geminae Post mortem carnis impetrate vivere Sit Trinitati sempiterna gloria Honor, potestas atque iubilatio In unitate, cui manet imperium Ex tunc et modo per aeterna saecula

Rate this song

Rate this song

0/5.0 - 0 Ratings

5
0.0% (0)
4
0.0% (0)
3
0.0% (0)
2
0.0% (0)
1
0.0% (0)

Loading comments...

Credits

Writers
  • Tomás Luis de Victoria