Te Deum

Album cover art for "Te Deum" by Thomas Tallis

Thomas Tallis - Pop

Te Deum

0 Plays

View ArtistView Album

Lyrics

Te Deum laudamus: te Dominum confitemur Te aeternum patrem, omnis terra veneratur Tibi omnes Angeli: tibi caeli et universae potestates Tibi cherubim et seraphim, incessabili voce proclamant: "Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth Pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae tuae." Te gloriosus Apostolorum chorus Te Prophetarum laudabilis numerus Te Martyrum candidatus laudat exercitus Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia: Patrem immensae maiestatis; Venerandum tuum verum et unicum Filium; Sanctum quoque Paraclitum Spiritum Tu rex gloriae, Christe: Tu Patris sempiternus es Filius Tu, ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum Tu, devicto mortis aculeo Aperuisti credentibus regna caelorum Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris Iudex crederis esse venturus Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni: quos pretioso sanguine redemisti Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum Per singulos dies benedicimus te: et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire Miserere nostri, Domine, miserere nostri Fiat misericordia tua, Domine, super nos: quemadmodum speravimus in te In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum

Rate this song

Rate this song

0/5.0 - 0 Ratings

5
0.0% (0)
4
0.0% (0)
3
0.0% (0)
2
0.0% (0)
1
0.0% (0)

Loading comments...

Credits

Writers
  • Thomas Tallis