Missa Gloria tibi Trinitas

Lyrics
Gloria in excelsis Deo Et in terra pax hominibus bonae voluntatis Laudamus te. Benedicimus te Adoramus te. Glorificamus te Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens Domine Fili unigenite, Iesu Christe Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris Qui tollis peccata mundi, miserere nobis Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis Quoniam tu solus Sanctus. Tu solus Dominus Tu solus Altissimus, Iesu Christe Cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris Amen Credo in unum Deum Patrem omnipotentem Factorem caeli et terrae Visibilium omnium et invisibilium Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum Et ex Patre natum ante omnia saecula Deum de Deo, lumen de lumine Deum verum de Deo vero Genitum, non factum Consubstantialem Patri: Per quem omnia facta sunt Qui propter nos homines Et propter nostram salutem Descendit de caelis Et incarnatus est de Spiritu Sancto Ex Maria Virgine: Et homo factus est Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato: Passus, et sepultus est Et resurrexit tertia die Secundum scripturas Et ascendit in caelum: Sedet ad dexteram Patris Et iterum venturus est Cum gloria judicare vivos et mortuos: Cujus regni non erit finis Et in Spiritum sanctum Dominum Et vivificantem: Qui ex Patre, Filioque procedit Qui cum Patre, et Filio simul adoratur Et conglorificatur: Qui locutus est per Prophetas Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam Confiteor unum baptisma In remissionem peccatorum Et expecto resurrectionem mortuorum Et vitam venturi saeculi Amen Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth Pleni sunt coeli et terra gloria tua Osanna in excelsis Benedictus qui venit In nomine Domini Osanna in excelsis Benedictus qui venit In nomine Domini Hosanna in excelsis Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem
Rate this song
0/5.0 - 0 Ratings
Loading comments...
Credits
- Writers
- John Taverner