Christus filius dei morte

Lyrics
Virgo prudentissima, quae pia gaudia mundo Attulit et sphaeras omnes transcendit et astra Sub nitidis pedibus radiis et luce chorusca Liquit et ordinibus iam circumsaepta novenis Ter tribus atque ierarchiis excepta supremi Ante Dei faciem steterat patrona reorum Dicite, qui colitis splendentia columina Olympi Spirituum proceres, Archangeli et Angeli et almae Virtutesque throni, vos principum et agmina sancta Vosque potestates et tu dominatio coeli Flammantes Cherubin verbo Seraphinque creati An vos laetitiae tantus perfuderit umquam Sensus ut aeterni matrem vidisse tonantis Consessum, coelo terraque marique potentem Reginam, cuius numen modo spiritus omnis Et genus humanum merito veneratur, adorat? Vos, Michael, Gabriel, Raphael, testamur, ad aures Illius ut castas fundetis vota precesque Pro sacro Imperio, pro Caesare Maximilano; Det Virgo omnipotens hostes superare malignos; Restituat populis pacem terrisque salutem Hoc tibi devota carmen Georgius arte Ordinat Augusti cantor rectorque Capellae Sclatkonius praesul Petinensis, sedulus omni Se in tua commendat studio pia gaudia, mater Praecipuum tamen est illi, quo assumpta fuisti Quo tu pulchra ut luna micas electa es et ut sol
Rate this song
0/5.0 - 0 Ratings
Loading comments...
Credits
- Writers
- Heinrich Isaac