Commentarii de Bello Gallico: Liver I, Pars VI

Album cover art for "Commentarii de Bello Gallico: Liver I, Pars VI" by Julius Caesar

Julius Caesar - Non-Music, Literature

Commentarii de Bello Gallico: Liver I, Pars VI

2 Plays

View ArtistView Album

Lyrics

Language:

Erant omnino itenera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum vix qua singuli carri ducerentur; mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit, isque non nullis locis vado transitur. Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis, diem dicunt qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. v Kal. April., L. Pisone, A. Gabinio consulibus.

Rate this song

Rate this song

0/5.0 - 0 Ratings

5
0.0% (0)
4
0.0% (0)
3
0.0% (0)
2
0.0% (0)
1
0.0% (0)

Loading comments...

Credits

Credits Not Found