Te Deum laudamus

Lyrics
Te Deum laudámus: te Dominum confitémur Te ætérnum Patrem omnis terra venerátur Tibi omnes Angeli; tibi cæli et univérsae potestátes Tibi Chérubim et Séraphim incessábili voce proclámant: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth Pleni sunt cæli et terra majestátis glóriæ tuæ Te gloriósus Apostolórum chorus; Te Prophetárum laudábilis númerus; Te Mártyrum candidátus laudat exércitus Te per orbem terrárum sancta confitétur Ecclésia: Patrem imménsæ majestátis; Venerándum tuum verum et únicum Fílium; Sanctum quoque Paráclitum Spíritum Tu Rex glóriæ, Christe Tu Patris sempitérnus es Fílius Tu ad liberándum susceptúrus hóminem, non horruísti Vírginis úterum Tu, devícto mortis acúleo Aperuísti credéntibus regna cælórum Tu ad déxteram Dei sedes, in glória Patris Judex créderis esse ventúrus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni Quos pretióso sánguine redemísti Ætérna fac cum sanctis tuis in glória numerári
Rate this song
0/5.0 - 0 Ratings
Loading comments...
Credits
- Writers
- Josquin des Prez