Benedicite omnia opera Domini

Lyrics
BENEDICITE, omnia opera Domini, Domino; laudate et superexaltate eum in saecula BENEDICITE, caeli, Domino, benedicite, angeli Domini, Domino BENEDICITE, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino, benedicite omnes virtutes Domini, Domino BENEDICITE, sol et luna, Domino, benedicite, stellae caeli, Domino BENEDICITE, omnis imber et ros, Domino, benedicite, omnes venti, Domino BENEDICITE, ignis et aestus, Domino, benedicite, frigus еt aestus, Domino BENEDICITE, rores et pruina, Domino, bеnedicite, gelu et frigus, Domino BENEDICITE, glacies et nives, Domino, benedicite, noctes et dies, Domino BENEDICITE, lux et tenebrae, Domino, benedicite, fulgura et nubes, Domino BENEDICAT terra Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula BENEDICITE, montes et colles, Domino, benedicite, universa germinantia in terra, Domino BENEDICITE, maria et flumina, Domino, benedicite, fontes, Domino BENEDICITE, cete, et omnia, quae moventur in aquis, Domino, benedicite, omnes volucres caeli, Domino BENEDICITE, omnes bestiae et pecora, Domino, benedicite, filii hominum, Domino BENEDIC, Israel, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula BENEDICITE, sacerdotes Domini, Domino, benedicite, servi Domini, Domino BENEDICITE, spiritus et animae iustorum, Domino, benedicite, sancti et humiles corde, Domino BENEDICITE, Anania, Azaria, Misael, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula BENEDICAMUS Patrem et Filium cum Sancto Spiritu; laudemus et superexaltemus eum in saecula BENEDICTUS es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula Amen
Rate this song
0/5.0 - 0 Ratings
Loading comments...
Credits
- Writers
- Josquin des Prez