O splendor gloriae

Lyrics
O splendor gloriae et imago substanciae Dei patris omnipotentis, Iesu Christe Unice eiusdem fili delecte, tocius boni fons vive Redemptor mundi, servator et Deus noster, salve Gloriosa, domine, tua est maiestas et opera mirabilia; Tu celum et terram cum omnibus Quae in eis sunt creaturis Divino tuo verbo ex nihilo fecisti; Quae sapientissime mox disponens, nobis Quos ad imaginem tuam novissime formasti Ut deservirent benignissime cuncta subdidisti Mortem intulerat protoplasti inobediencia Sed, quo facturae tuae vitam redimeres De Maria virgine humillima, Iesu, sumpsisti carnem: Ex qua enim de spiritu sancto conceptus Natus es Deus et homo, ancilla tua mater Integra permansit et perpetua virgo Et cum pro nobis duram tolerasses vitam, flagris cesus Et tormentis laceratus, qui peccatum non feceris In corpore tuo scelera nostra perferens Ac eadem tuo preciosissimo sanguine effuso abluens Mortem denique infamem agnus mitissimus Passus es et crudelissimam Hinc tuo patri suavis hostia oblatus Pro nobis miseris peccatoribus es afflictus Dein tercia die A morte exsuscitatus ad celestem patrem cum gloria Summa es elevatus, ut illi dexter assideas: Inde sanctum paraclitum nobis dedisti Qui ut nostra celesti doctrina confirmet pectora; Te prece precamur humili, Amen
Rate this song
0/5.0 - 0 Ratings
Loading comments...
Credits
- Writers
- John Taverner