Laudemus Dominum

Lyrics
Laudemus Dominum quem laudant angeli Quem cherubin et seraphin Sanctus Sanctus Sanctus proclamant: Igitur omnipotentem Deum in primis laudare nos condecet Qui singulos condidit sanctos; Per quem facta sunt omnia; Cuius maiestas nec incipit nec desinit per sæcula; Unde merito alpha et o, principium et finis dicitur Et de quo per sapientem dictum est omnis sapientia A Domino Deo est Et cum illo fuit semper et est ante ævum Christe redemptor omnium Conserva tuos famulos Beatе semper virginis Placatus sanctis precibus Bеata quoque agmina Cælestium spirituum Præterita, præsentia Futura mala pellite Martyres Dei inclyti Confessoresque lucidi Vestris orationibus Nos ferte in cælestibus Chorus sacrarum virginum Electorumque omnium Simul cum sanctis omnibus Consortes Christi facite Gloria Patri ingenito Eiusque unigenito Una cum Sancto Spiritu In sempiterna sæcula Amen
Rate this song
0/5.0 - 0 Ratings
Loading comments...
Credits
- Writers
- Gilles Dorle