O Virga ac Diadema

Album cover art for "O Virga ac Diadema" by In The Green Original Company

In The Green Original Company - Pop, Soundtrack

O Virga ac Diadema

0 Plays

Duration: 1:15

View ArtistView Album

Lyrics

Language:

[COMPANY] --- (First Verse) 1a. O virga ac diadema purpure regis Que es in clausura tua sicut lorica: --- 1b. Tu frondens floruisti in alia vicissitudine Quam Adam omne genus humanum produceret 2a. Ave, ave, de tuo ventre alia vita processit Qua Adam filios suos denudaverat --- (Second Verse) 2b. O flos, tu non germinasti de rore Nec de guttis pluvie Nec aer desuper te volavit sed divina Claritas in nobilissima virga te produxit --- 3a. O virga, floriditatem tuam Deus in prima die Creature suе previderat 3b. Et te Vеrbo suo auream materiam O laudabilis Virgo, fecit 4a. O quam magnum est in viribus suis latus viri De quo Deus formam mulieris produxit Quam fecit speculum Omnis ornamenti sui et amplexionem Omnis creature sue 4b. Inde concinunt celestia organa et miratur Omnis terra, o laudabilis Maria Quia Deus te valde amavit 5a. O quam valde plangendum et lugendum Est quod tristicia in crimine Per consilium serpentis in mulierem fluxit 5b. Nam ipsa mulier, quam Deus matrem omnium Posuit, viscera sua Cum vulneribus ignorantie decerpsit, et plenum dolorem Generi suo protulit 6a. Sed, o aurora, de ventre tuo novus sol processit Qui omnia crimina Eve abstersit Et maiorem benedictionem per te protulit Quam Eva hominibus nocuisset --- (Third Verse) 6b. Unde, o Salvatrix, que novum lumen humano generi Protulisti: collige membra Filii tui Ad celestem armoniam ---

Rate this song

Rate this song

0/5.0 - 0 Ratings

5
0.0% (0)
4
0.0% (0)
3
0.0% (0)
2
0.0% (0)
1
0.0% (0)

Loading comments...

Credits

Writers
  • Hildegard von Bingen