Egressus Jesus

Lyrics
Egressus Jesus secessit In partes Tÿri et Sidonis Et ecce mulier Chananaea A finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: Filia mea male a daemonio vexatur Qui non respondit ei verbum Et accedentes discipuli ejus Rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves Quae periеrunt domus Israel At illa venit, et adoravit еum Dicens: Domine, adjuva me Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem Filiorum, et dare canibus At illa dixit: Etiam Domine: Nam et catelli edunt de micis Quae cadunt de mensa dominorum suorum Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: Fiat tibi sicut vis
Rate this song
0/5.0 - 0 Ratings
Loading comments...
Credits
- Writers
- Giaches de Wert