Gaude rosa sine spina

Album cover art for "Gaude rosa sine spina" by Fawkyner

Fawkyner - Pop

Gaude rosa sine spina

0 Plays

View ArtistView Album

Lyrics

Language:

Gaude rosa sine spina Virgo stella matutina Caelo micans clarior In qua decus castitatis Et laus ipsa probitatis Floret semper gratior In te nulla sordis labes Cuncta sed virtutis habes Una vere munera; Namque Deum peperisti Et post partum permansisti Virgo parens integra Haec est illa quae calcavit Et serpentem superavit Evae culpam dissipans Haec est illa quae medelam Aegris praestat et tutelam Hostem contra dimicans Gaude mater in decore Quam nec vincit in honore Dignitas angelica; Nam regina sceptrum tenes Atque regem iuxta sedes In caelesti patria Cujus caput coronatum Aurogemis et ornatum Mixto fulget sidire; Te nec cessat angelorum Turba chorusque sanctorum Laudibus extollere O quam matrem Deo dignam Te fatemur, quam benignam Nobis quoque misemiseris; Quicquid velit mens gravata Postquam semel es vocata Praestas nec nos deseris Ergo precor hic orantes Tuas laudes et cantantes Christo reconcilia Et da caelos reserari Nosque tecum collocari Per aeterna saecula Amen

Rate this song

Rate this song

0/5.0 - 0 Ratings

5
0.0% (0)
4
0.0% (0)
3
0.0% (0)
2
0.0% (0)
1
0.0% (0)

Loading comments...

Credits

Writers
  • Fawkyner