Peccavimus cum patribus

Album cover art for "Peccavimus cum patribus" by Christopher Tye

Christopher Tye - Pop

Peccavimus cum patribus

2 Plays

View ArtistView Album

Lyrics

Language:

Peccavimus cum patribus nostris Iniuste egimus, iniquitatem fecimus Tuæ tamen clementiæ Spe animati ad te supplices confugimus Benignissime Jesu Qui ut omnia potes Ita omnibus te invocantibus Vere præsto es Respice itaque in nos infelices peccatores Bonitas immensa Respice in nos ingratissimos miseros Salus et misericordia publica; Nam despecti ad omnipotentem venimus Vulnerati ad medicum currimus, deprecantes Ut non sеcundum peccata nostra facias Neque sеcundum iniquitates nostras retribuas nobis Quin potius misericordiæ tuæ antiquæ memor Pristinam clementiam serva Ac mansuetudini adhibe incrementum Qui tam longanimiter suspendisti Ultionis gladium Ablue innumerositatem criminum Qui delectaris multitudine misericordiæ Ingere cordibus nostris Tui sanctissimum amorem Peccati odium Ac cœlestis patriæ ardens desiderium Quod magis ac magis crescere faciat Tua omnipotens bonitas. Amen

Rate this song

Rate this song

0/5.0 - 0 Ratings

5
0.0% (0)
4
0.0% (0)
3
0.0% (0)
2
0.0% (0)
1
0.0% (0)

Loading comments...

Credits

Writers
  • Christopher Tye