Miserere mei, Deus

Album cover art for "Miserere mei, Deus" by Christopher Tye

Christopher Tye - Pop

Miserere mei, Deus

0 Plays

View ArtistView Album

Lyrics

Language:

Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam Pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua: Tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi: Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium

Rate this song

Rate this song

0/5.0 - 0 Ratings

5
0.0% (0)
4
0.0% (0)
3
0.0% (0)
2
0.0% (0)
1
0.0% (0)

Loading comments...

Credits

Writers
  • Christopher Tye