Ubi Caritas

Lyrics
Language:
[Verse 1] Ubi caritas et amor, Deus ibi est Congregavit nos in unum Christi amor Exultemus, et in ipso iucundemur Timeamus, et amemus Deum vivum Et ex corde diligamus nos sincero [Verse 2] Ubi caritas et amor, Deus ibi est Simul ergo cum in unum congregamur: Ne nos mente dividamur, caveamus Cessent iurgia maligna, cessent lites Et in medio nostri sit Christus Deus [Verse 3] Ubi caritas et amor, Deus ibi est Simul quoque cum beatis videamus Glorianter vultum tuum, Christe Deus: Gaudium quod est immensum, atque probum Saecula per infinita saeculorum
Rate this song
0/5.0 - 0 Ratings
5
0.0% (0)
4
0.0% (0)
3
0.0% (0)
2
0.0% (0)
1
0.0% (0)
Loading comments...
Credits
- Writers
- Saint Paulinus II