Evening Service in Latin

Lyrics
Magnificat, anima mea, Dominum Et exultavit spiritus meus in Deo, salutari meo Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes Quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui Deposuit potentes dе sede et еxaltavit humiles; Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiæ suæ Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in sæcula Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: Quia viderunt oculi mei salutare tuum Quod parasti ante faciem omnium populorum: Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen
Rate this song
0/5.0 - 0 Ratings
Loading comments...
Credits
- Writers
- Thomas Tallis