Deus, Deus meus

Album cover art for "Deus, Deus meus" by Andrea Gabrieli

Andrea Gabrieli - Pop

Deus, Deus meus

0 Plays

View ArtistView Album

Lyrics

Language:

Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi Tu autem in sancto habitas, laus Israël In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae In te projectus sum ex utero; de ventre matris meae Deus meus es tu: Ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos; Dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiae laudabo te Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum saeculi Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium: Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus

Rate this song

Rate this song

0/5.0 - 0 Ratings

5
0.0% (0)
4
0.0% (0)
3
0.0% (0)
2
0.0% (0)
1
0.0% (0)

Loading comments...

Credits

Writers
  • Andrea Gabrieli