Cantate Domino canticum novum

Lyrics
Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem caelos fecit Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem; Afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; Adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra; Dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate Laetentur caeli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus; Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum A facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua
Rate this song
0/5.0 - 0 Ratings
Loading comments...
Credits
- Writers
- Andrea Gabrieli