O admirabile commercium

Lyrics
O admirabile commercium Creator generis humani animatum corpus sumens De virgine nasci dignatus est Et procedens homo sine semine Largitus est nobis suam deitatem Quando natus es ineffabiliter ex virgine Tunc impletae sunt Scripturae: Sicut pluvia in vellus descendisti Ut salvum faceres genus humanum Te laudamus Deus noster Rubum quem viderat Moyses incombustum Conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem Dei Genitrix, intеrcede pro nobis Germinavit radix Jеsse Orta est stella ex Jacob Virgo peperit salvatorem Te laudamus Deus noster Ecce Maria genuit nobis salvatorem Quem Johannes videns exclamavit dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi Alleluja Mirabile mysterium Declaratur hodie Innovantur naturae Deus homo factus est Id quod fuit permansit Et quod non erat assumpsit Non commixtionem passus Neque divisionem Magnum haereditatis misterium Templum Dei factus est uterus nesciens virum Non est pollutus ex ea carnem assumens Omnes gentes venient dicentes: Gloria tibi Domine
Rate this song
0/5.0 - 0 Ratings
Loading comments...
Credits
- Writers
- Adrian Willaert