Dilexi quoniam exaudiet Dominus

Album cover art for "Dilexi quoniam exaudiet Dominus" by Adrian Willaert

Adrian Willaert - Pop

Dilexi quoniam exaudiet Dominus

1 Plays

View ArtistView Album

Lyrics

Language:

Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me Tribulationem et dolorem inveni Et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me Convertere, anima mеa, in requiem tuam, quia Dominus benеfecit tibi: Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu Placebo Domino in regione vivorum Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae Disrupisti vincula mea: Tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; In atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem

Rate this song

Rate this song

0/5.0 - 0 Ratings

5
0.0% (0)
4
0.0% (0)
3
0.0% (0)
2
0.0% (0)
1
0.0% (0)

Loading comments...

Credits

Writers
  • Adrian Willaert